BUBULCI

BUBULCI
BUBULCI
iam Siracidis aetate contemptim habiti, vide Ecclesiastic. c. 38. v. 26. unde nihil mirum, quod in Theocriti Bucolisco Eunica puella bubulcum hôc sermone repellat,
----- ----- ἔῤῥ᾿ ἀπ᾿ ἐμεῖο.
Βωκόλος ὢν ἐθέλεις με κύσαι, τάλαν: οὐ μεμάθηκα
Α᾿γροίκως φιλέειν.
----- ----- Abi a me in malam rem:
Bubulcus cum sis, vis me osculari, miser? Non didici
More rusticô osculari.
Et post multa huiusmodi,
----- ----- τρὶς εἰς ἑὸν ἔπτυςε κόλπον,
ter in sinum suum despuit,
ut Idyll. 27. pari fastidiô puella, quam oseulatus fuerat Daphnis bubulcus,
Τὸ ςτὀμα μου πλὐνω, καὶ ἀποπτύω τὸ φίλαμα,
Καλόν ςοι δαμάλας φιλέειν, οὐκ ἄζυτα κώραν,
Os meum lavo et osculum despuo
decet te vitulas osculari, non innuptam puellam.
Sed apud priores mortales longe aliter se res habuit: tum enim boum curam non dedignabantur Principes Viri. Hinc apud Homer. Il. ζ. v. 424. Cilicum Regis filia, Andromache, Achillem septem fratres suos interfecisse queritur,
Βουςὶν ἐπ᾿ εἱλιτόδεςςι,
Apud boves curvis pedibus.
In quem locum Eustathius, Βουκολοῦντες, inquit, παλαιῷ ἔτει καὶ ὄις νέμοντες ἐκεῖνοι, ἔπεςον ὑπὸ τῷ Α᾿χιλλεῖ, Illi boves et oves veteri more pascentes, sub Achille ceciderunt. Et Il. υ. v. 91. Aencas se iam antea cum Achille congressum esse narrat,
Ε᾿ξ Ι῎δης ὅτε βουςὶν ἐπήλυθεν ἡμετἐρῃςι.
Cum ex Ida boves invasit nostros;
quibus scil. ipse custos aderam. Sic Il. φ. Phoebus; et in Theocriti carm. cit. Bacchus, Adonis, Eudymiori, alii hanc artem exercuisse memorantur, etc. In Sacris, Iudic. c. 3. v. 31. Samgar celebris est, qui stimulô boum sexcentos Philistaeos percussisse legitur. Quod an solus secerit, an tumultuariâ tusticorum turmâ comite, cuius ducem se praestiterit, non definit Scriptura. Utur sir, id notabile est, quod non aliô telô, quam quale Bubulci manibus versant, viros egregie armatos non solum aggressus sit, sed et fregerit. Sic Lycurgum, non aliô telô armatum, circa Nysam, Bacchi copias et eius nutrices fugâsse, legimus Il. ζ. v. 134.
Θῦςθλα χαμαὶ κατέχευεν, ὑπ᾿ ἀνδροφόνοιο Λυκούργου
Θεινόμεναι Βουπλῆγι.
Thyrsos in terram proiecerunt, ab homicida Lycurgo
Percussae boum stimulô.
Quam pugnam cum ἐγγύθι Καρκἠλοιο, prope Carmelum, montem in Iudaea notissimum, contigisse dicat Nonnus Dionysiac. l. 20. non improbabilis est Bocharti coniectura, ex Samgaris Historia hausisse Poetas, quod fabulae de Lycurgo infareirent. Nec omittendum, Christum e caelis Hebraice Saulum alloquentem, inter coetera dixisse, Durum est tibi contra stimulos calcitrare, Actor. c. 9. v. 5. Quod proverbium, a bobus refractariis stimulisque Bubulcorum sumptum, cum Graeci Romanique Scriptores passim usurpent, Aeschylus in Agamemn. v. 1620. et in Prometheo vincto, v. 321. Euripides in Bacchis v. 793. Pindarus Pythior. Od. 2. Terentius in Phormione, Actus. 1. sc. 2. v. 28. Plautus in Truculento, Actu. 4. sc. 2. v. 55. Videri posset ab illis Christus id deprompsisse: sed hoc esset fontem limpidissimum ex rivulis lacunosis derivare. Certe iam in Mose, qui Aeschylum et Pindarum mille circiter praecessit annis, legimus Deuter. c. 32. v. 15. Saginatus est rectus et recalcitravit, nempe in Legis stimulos, quibus ad officium urgemur, etc. Vide Bochart. Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 39. et infrâ Stimulus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • SUBULCI — apud Iudaeos, vilissimi Unde est, quod acolastum, ut ad extremas incitas sciatur fuisse redactus, Christus ad pascendos porcos rus amandatum fuisse, narrat Lucae c. 15. v. 15. Nec ratio obscura est, cum fuillae esus Lege olim fuerit prohibitus,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Junius (gens) — Junius is the nomen of the gens Junia, an important and very ancient family of ancient Rome, with both Patrician and Plebeian branches. Many notable members of the family bore the cognomen Brutus.The first Junius known to Roman tradition was… …   Wikipedia

  • De agri cultura — (Über den Ackerbau) ist das älteste erhaltene Prosawerk in lateinischer Sprache. Es wurde etwa 150 v. Chr. von Marcus Porcius Cato dem Älteren, gen. Cato maior, verfasst. Inhaltsverzeichnis 1 Gegenstand 2 Ackerbau in Italien bis 200 v. Chr. 3… …   Deutsch Wikipedia

  • De agricultura — De agri cultura (Über den Ackerbau) ist das älteste erhaltene Prosawerk in lateinischer Sprache. Es wurde etwa 150 v. Chr. von Marcus Porcius Cato dem Älteren, gen. Cato maior, verfasst. Inhaltsverzeichnis 1 Gegenstand 2 Ackerbau in Italien bis… …   Deutsch Wikipedia

  • De re rustica — (vollständiger Titel: rei rusticae libri duodecim) ist ein umfangreicher lateinischer Ratgeber über die Führung eines landwirtschaftlichen Betriebes. Er umfasst 13 Bände und stammt von Lucius Iunius Moderatus Columella, der wahrscheinlich in der… …   Deutsch Wikipedia

  • BOOTES — a bove deductum nomen, Latine Bubulcus; caeleste sycus, quod Arctophylax vocatur. Stellula enim est iuxta Ursam maiorem, quae more bubulci palustrum sequi videtur. Cicer. de Nat. Deorum, l. 2. c. 42. Arctophylax vulgo qui dicitur esse Baotes.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CALAMUS — I. CALAMUS Aromaticus, cuius mentio Ierem. c. 6. v. 20. Salmasio non nisi Indicus est, quem ideo Arabicum ac Syriacum nonnullis dici vult, quia ex India in Arabiam et Syriam advehebatur. Sed solum in India crevisle falsum, cum Mosis aevô Iudaeis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CAMPI Lapidei — seu Herculeus Campus, regiunc. Provinciae, lapidibus obducta, inter Rhodanum fluv. et Stagnum Astromelam, ubi alias Anatili populi. Ibi nunc Salone oppid. praecipuum. De his ita Valesius: M. Porcius Cato, in libris Originum, de Tuscia… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FISTULA — instrumentum Musicum pastorale, multo olim in usu. Fiebat autem ex plurius cicutis sive cannis cerâ iunctis. Mart. l. 14. Apopn. Epigr. 63. cuius epigraphe fistula. Quid me compactum ceris et arundine rides? Quae primum exstructa est Fistula,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MIDAS — I. MIDAS Gordii bubulci fil. Phrygiae Rex pecuniosissimus, qui cum Bacchum hospitiô suscepisset, iussusque esset petere, quicquid vellet, petiit, ut quicquid attigisset, in aurum verteretur. Quod cum obitnuisset, solô contactu omnia in aurum… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”